Sir 37

1Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi. sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem? 2Sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur. 3O praesumptio nequissima, unde create es cooperire aridam malitia, et dolositate illius? 4Sodalis amico coniucundatur in oblectationibus, et in tempore tribulationis adversarius erit. 5Sodalis amico condolet causa ventris, et contra hostem accipiet scutum. 6Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in operibus tuis. 7Noli consiliari cum socero tuo, et a zelantibus te absconde consilium. 8Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius in semetipso. 9A consiliario serva animam tuam. prius scito quae sit illius necessitas: et ipse enim animo suo cogitabit: 10ne forte mittat sudem in terram, et dicat tibi: 11Bona est via tua; et stet e contrario videre quid tibi eveniat. 12Cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum iniusto de iustitia, et cum muliere de his, quae aemulatur: cum timido de bello: cum negotiatore de traiectione, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis, 13cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario agrario de omni opere, 14cum operario annuali de consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione: non attendas his in omni consilio. 15Sed cum viro sancto assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem timorem Dei, 16cuius anima est secundum animam tuam: et qui, cum titubaverit in tenebris, condolebit tibi. 17Cor boni consilii statue tecum: non est enim tibi aliud pluris illo. 18Anima viri sancti enunciat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. 19Et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam. 20Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile. 21Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quattuor oriuntur, bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animae suae inutilis est. 22Vir peritus multos erudivit, et animae suae suavis est. 23Qui sophistice loquitur, odibilis est: in omni re defraudabitur. 24non est illi data a Domino gratia: omni enim sapientia defraudatus est. 25Est sapiens animae suae sapiens: et fructus sensus illius laudabilis. 26Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt. 27Vir sapiens implebitur benedictionibus, et videntes illum laudabunt. 28Vita viri in numero dierum: dies autem Israel innumerabiles sunt. 29Sapiens in populo hereditabit honorem, et nomen illius erit vivens in aeternum. 30Fili in vita tua tenta animam tuam: et si fuerit nequam, non des illi potestatem: 31non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animae omne genus placet. 32Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam: 33in multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram. 34Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est, adiiciet vitam.
Copyright information for VulgS